Rozmiar: 15909 bajtów

- 27 -

1267, April 2. Breslau.

Wlodizlaus, Herzog von Schlesien und Erwählter (Erzbischof) von Salzburg tauscht die Dörfer Kittelau und Vogelgesang gegen das Dorf Laubnitz ein.

In nomine domini amen. Nos Wlodizlaus dei gratia dux Slezie ac Salzburgensis electus notum facimus universis tam presentibus quam futuris, ad quos presentes littere deferentur, quod intendentes commodo domini . . abbatis et fratrum domus de Kamenz talem commutationem ordinavimus eum eisdem, quod villam nostram Lopenitz eis damus cum omnibus attinenciis suis sive in silvis sive in aquis pro villis eorum, quarum una vocatur Kittlin et alia Metznik cum omnibus iuribus et attinenciis suis, hoc solo excepto, quod ius decimarum eis salvum in dictis duabus villis per omnia remanebit. Dicti vero monasterii abbas et fratres nobis addiderunt quadraginta marcas argenti et licet plus nobis addi debuisset tamen attendentes, quod frater noster dux Heinricus dictam domum in multis dampnificavit, pro redemptione anime ipsius acceptavimus pecuniam antedictam. Abbas eciam et fratres cesserunt omni accioni et iniurie, quam frater noster eorum domui intulerat antedictus. Et ne supradicta commutatio per nos vel per aliquem successorem nostrum in posterum mutari valeat vel infringi, presentem litteram nostri sigilli munimine duximus roborandam. Actum in Wratizlavia anno domini M°. CC°. LX°. septimo IIII. Nonas Aprilis. Datum presentibus hiis: Heinrico fratris nostri (sic!) . H. filio, qui huic ordinationi interfuit et consensit, comite Ianussio de Michalov castellano de Nemchi, comite Desprino subiudice curie, domino Gunthero de Biberstein, domino Herbordo de Vlmenstein, comite Dirsicrayo de Strupin, comite Boguzlao Iaworowitz, domino Petro prothonotario. . Et ego Tilmannus manu propria hec conscripsi.

Or. Perg. Orig. mit dem wohlerhaltenen (zweiten) Siegel an Fäden von gelber Seide. Pfotenhauer, Siegel S. 14 (VIII. 49). Regesten No. 1259. In deutscher Uebersetzung bei Frömrich, S. 39.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów